Contrariam partem, vt tale testamentum valeat de iure praetorio, tenent Glo. in verbo, petita. in dict. l. posthumo, & Gloss. fina. in l. si ita scriptum. §. fina. ff. de lib. & posthum. Glos. in leg. non putauit. §. si quis emancipatum. verbo, iura. ff. de contratabulas. Gloss. fina. in leg. quod vulgo. eodem titul. Gloss. in §. sunt autem. Institutio. de bono. poss. Gloss. in dict. l. filio praeterito. fuitque communis opinio Glossarum, secundum Iason. in dict. l. posthumo, numero vigesimooctauo, vbi hanc partem sequitur Romanus, & sequuntur Christopho. de Castellione, & Iacob. de Puteo in dict. l. filio praeterito, & Rapha. Cumanus in dict. l. si filius, qui in potestate. estque articulus disputabilis secundum Decium, vbi supra, & hanc partem & nos defendimus in libe. de succession. creatione, part. prima. §. 20. numero 138. & hic articulus est de summis apicibus iuris, secundum Iason. numero 23. in d. l. posthumo.