Contrariam partem, vt tale testamentum valeat de iure prætorio, tenent Glo. in verbo, petita. in dict. l. posthumo, & Gloss. fina. in l. si ita scriptum. §. fina. ff. de lib. & posthum. Glos. in leg. non putauit. §. si quis emancipatum. verbo, iura. ff. de contratabulas. Gloss. fina. in leg. quod vulgo. eodem titul. Gloss. in §. sunt autem. Institutio. de bono. poss. Gloss. in dict. l. filio præterito. fuitq́ue communis opinio Glossarum, secundum Iason. in dict. l. posthumo, numero vigesimooctauo, vbi hanc partem sequitur Romanus, & sequuntur Christopho. de Castellione, & Iacob. de Puteo in dict. l. filio præterito, & Rapha. Cumanus in dict. l. si filius, qui in potestate. estq́ue articulus disputabilis secundum Decium, vbi suprà, & hanc partem & nos defendimus in libe. de succession. creatione, part. prima. §. 20. numero 138. & hic articulus est de summis apicibus iuris, secundum Iason. numero 23. in d. l. posthumo.