Modo sic testamentum, quod desinat ab initio (non loquor ex post facto) valere, contingere non potest, nisi aut ratione formae, aut ratione rerum, aut ratione personarum. Ratione formae semper valet vtroque iure, aut neutro, quia ius praetorium, & ciuile quo ad formam testamentorum in vnam consonantiam iuerunt, quasi societatem hac in re coissent. §. sed cum paulatim. Institution. de testament. Ratione rerum similiter vtroque iure valebit, aut neutro, quia nusquam lectum nusquam relatum, vt in rebus, de quibus testamur, sit differentia vlla inter ius ciuile, & praetorium. Ratione personarum idem, nam aut loquimur de persona dantis, id est, testatoris, aut accipientis, aut non accipientis, ex parte testantis non inuenimus vllam differentiam, quia qui habent testamenti factionem actiuam iure ciuili, habent quoque iure praetorio, & per contrarium qui vetantur vtroque iure, exclusi intelliguntur a facultate testandi ex parte accipientis, omnes similiter qui habent testamenti factionem passiuam, vtroque iure eam habere inueniuntur, & qui ab altero iure incapaces fiunt, ab altero quidem non introducuntur, ex parte autem non accipientis, id est, eorum qui cum honorandi testamento essent, honorati non fuerunt, si recte inspexeris quo ad primordialem testamenti validitatem, nullam inuenies differentiam nisi in hoc casu quo de agimus, quando filiusfamilias a patre fuit praeteritus, nam tunc valet testamentum iure praetorio, subiacet tamen rescissioni per contratab. Iure tamen ciuili ab ipso initio fuit nullum, & hunc casum praesagire ac praesensisse mihi videtur Iureconsultus in d. l. si testam. quia illa differentia in alio non verificatur, & iam quod in alio verificari posset, adhuc tamen ex illo tex. non posset non capi vehemens coniectura, & argumentum ad nostram opin. tenendam, cum saltem ibi sumatur regula haec, quod non semper testamentum ab initio vtroque iure valet, &[sect. 3] nostra opinio tuetur eleganti ratione, nam olim non vigebat testandi facultas, neque etiam erant inuentae intestatorum successiones, neque enim isthaec sunt de iure naturali, sed tantum de iure positiuo, vt patet per totum de iure naturali. Institutio. vbi cum enumerantur ea, quae sunt iuris naturalis, & gentium, nullum verbum protulit de successionibus testatorum, vel intestatorum, patetque per totum. ff. de iusti. & iure, vbi similiter cum de iure naturali & gentium ageretur, nullum verbum emiserunt Iureconsulti de huiusmodi successionibus, nec verosimile est tot leges, totque constitutiones, ac Iureconsultorum responsa hac de re loquentia, praesertim ex professo, & integris titulis, hanc ad rem destinatis praetermissura hanc materiam successionum tam necessariam, tamque amplam, vt tertiam totius iuris partem occupatam habeat, tamque elegantem, vt summis vigilijs, ac lucubrationibus excogitatam, atque inuentam testetur Iustinianus Imperator in leg. si quando, in principio. C. de inofficio. testament. sicque non supinus modo, verum fatuus quoque & intolerabilis error, atque obliuio esset, tot Iureconsultorum, ac Imperatorum, de iure naturali, & gentium in dictis titulis loquentium, si huiuscemodi successionum materiae ob liti essent, vnde quia ad ius naturale, vel gentium non pertinebat, ideo praetermissam esse pro comperto, ac indubitato cuique modo sano esset, quod aperte etiam edocuit Iustinianus Imperator in §. singulorum, cum sequen. §§. & titulis. Institutio. de rerum diuisione. nam cum ibi polliceretur acturum sese prius de acquisitionibus iure naturali, vel gentium contingentibus, deinde de illis, quae iure ciuili euenirent, hanc successionum materiam collocauit non inter acquisitiones iuris naturalis, vel gentium, sed iuris tantum ciuilis, id quod nos plenius disseruimus in lib. 1. de successionum creatione. §. 1.