Modò sic testamentum, quod desinat ab initio (non loquor ex post facto) valere, contingere non potest, nisi aut ratione formæ, aut ratione rerum, aut ratione personarum. Ratione formæ semper valet vtroque iure, aut neutro, quia ius prætorium, & ciuile quò ad formam testamentorum in vnam consonantiam iuerunt, quasi societatem hac in re coissent. §. sed cum paulatim. Institution. de testament. Ratione rerum similiter vtroque iure valebit, aut neutro, quia nusquam lectum nusquam relatum, vt in rebus, de quibus testamur, sit differentia vlla inter ius ciuile, & prætorium. Ratione personarum idem, nam aut loquimur de persona dantis, id est, testatoris, aut accipientis, aut non accipientis, ex parte testantis non inuenimus vllam differentiam, quia qui habent testamenti factionem actiuam iure ciuili, habent quoque iure prætorio, & per contrarium qui vetantur vtroque iure, exclusi intelliguntur à facultate testandi ex parte accipientis, omnes similiter qui habent testamenti factionem passiuam, vtroque iure eam habere inueniuntur, & qui ab altero iure incapaces fiunt, ab altero quidem non introducuntur, ex parte autem non accipientis, id est, eorum qui cùm honorandi testamento essent, honorati non fuerunt, si rectè inspexeris quò ad primordialem testamenti validitatem, nullam inuenies differentiam nisi in hoc casu quo de agimus, quando filiusfamiliàs à patre fuit præteritus, nam tunc valet testamentum iure prætorio, subiacet tamen rescissioni per contratab. Iure tamẽ ciuili ab ipso initio fuit nullũ, & hunc casum præsagire ac præsensisse mihi videtur Iureconsultus in d. l. si testam. quia illa differentia in alio non verificatur, & iam quòd in alio verificari posset, adhuc tamen ex illo tex. non posset non capi vehemens coniectura, & argumentum ad nostram opin. tenendam, cùm saltem ibi sumatur regula hæc, quòd non semper testamentum ab initio vtroque iure valet, &[*] nostra opinio tuetur eleganti ratione, nam olim non vigebat testandi facultas, neque etiam erant inuentæ intestatorum successiones, neque enim isthæc sunt de iure naturali, sed tantùm de iure positiuo, vt patet per totum de iure naturali. Institutio. vbi cum enumerantur ea, quæ sunt iuris naturalis, & gentium, nullum verbum protulit de successionibus testatorum, vel intestatorum, patetq́ue per totum. ff. de iusti. & iure, vbi similiter cùm de iure naturali & gentium ageretur, nullum verbum emiserunt Iureconsulti de huiusmodi successionibus, nec verosimile est tot leges, totq́ue constitutiones, ac Iureconsultorum responsa hac de re loquentia, præsertim ex professo, & integris titulis, hanc ad rem destinatis prætermissura hanc materiam successionum tam necessariam, tamq́ue amplam, vt tertiam totius iuris partem occupatam habeat, tamq́; elegantem, vt summis vigilijs, ac lucubrationibus excogitatam, atque inuentam testetur Iustinianus Imperator in leg. si quando, in principio. C. de inofficio. testament. sicq́ue non supinus modò, verùm fatuus quoque & intolerabilis error, atque obliuio esset, tot Iureconsultorum, ac Imperatorum, de iure naturali, & gentium in dictis titulis loquentium, si huiuscemodi successionum materiæ ob liti essent, vnde quia ad ius naturale, vel gentium non pertinebat, ideo prætermissam esse pro comperto, ac indubitato cuique modo sano esset, quod apertè etiam edocuit Iustinianus Imperator in §. singulorum, cum sequen. §§. & titulis. Institutio. de rerum diuisione. nam cùm ibi polliceretur acturum sese prius de acquisitionibus iure naturali, vel gentium contingentibus, deinde de illis, quæ iure ciuili euenirent, hanc successionum materiam collocauit non inter acquisitiones iuris naturalis, vel gentium, sed iuris tantùm ciuilis, id quod nos pleniùs disseruimus in lib. 1. de successionum creatione. §. 1.