Modo sic iure positiuo prius praecepta fuit intestatorum successio, quam testatorum, vt ibidem docemur, deinde testatorum quoque successio inuenta fuit, sed liberrime, simpliciter, & generatim, nam lege cauebatur, vt vti quisque legasset, aut iussisset res suas, ita ius esset. l. verbis legis. ff. de verbo. signifi. in illo enim primaeuo iure positiuo hac de re loquente, neque vlla liberorum aut parentum cura habita est, neque forma vlla disponendi, aut testandi a reliquis dispositionibus humanis distincta, ac separata introducta fuit, licet omnia isthaec postea vsu suadente humanisque necessitatibus exigentibus paulatim successiuis vicibus, atque temporibus recepta fuerint, sicque olim varia fuerunt genera testamentorum, vt docuit Imperator Iustinianus, in principio Institut. de testamen. quibus a iure variae formae fuerant accommodatae, vt ibi, aliterque iure ciuili, aliterque iure praetorio circa testamentorum formas disserebatur, donec vtrunque ius quasi hac in re societatem coiret in vnam consonantiam, quo ad formam testamentorum iuerunt, vt in §. sed cum paulatim. Institutio. de testamen. in quam societatem, & consonantiam iuisse quo ad iustitiam disponendi, curamque, & fauorem liberorum, & parentum non reperiuntur, sicque licet iure ciuili illa omnimoda libertas testandi, vel in vltimis voluntatibus de rebus suis disponendi ad libitum, quae tempore vetustissimo competebat, & concedebatut, cuique vtroque iure tam ciuili, quam praetorio, iuxta dict. l. verbis legis. non secus, quam & tunc, & etiam vsque in hodiernum diem conceditur in dispositionibus inter viuos. leg. sed non vsque. ff. si a parente quis fu. ma. leg. penultim. ff. de pact. §. per traditionem. §. venditae. Institution. de rerum diuisio. licet illa, inquam, omnimoda libertas, quae iure tam ciuili, quam praetorio competebat, etiam hodie inspecto iure praetorio integra maneat quo ad primordialem testamentorum validitatem, circa iustitiam, & aequitatem disponendi, nam siue liberi, vel parentes praeteriti omnino fuerint, siue exhaeredati rite, vel non rite, siue etiam non rite instituti, semper primordialiter, ac in sui creatione testamen. valet iure praetorio, licet ex post facto eodem quoque iure praetorio euerti possit per contratabulas bono. possessio. neque vllum Iureconsultorum responsum, vllam legem, vllámve constitutionem huic rei aduersantem reperies, verum tamen iure ciuili ea libertas varie restricta fuit, nam primum liberi nominatim exhaeredari, si instituti non forent, iubebantur, neque eis exhaeredatis aeque, aut inique vllus recursus ad successionem paternam dabatur, vt per totum. ff. de libe. & posthum. de iure loquor ciuili, licet postea centum viri inuenissent illam in officio. testament. querelam, per quam eis subuentum fuit, vt in leg. prima. C. de petition. haereditat. in leg. fina. C. de lib. praet. itaque de iure ciuili liberis a patre praeteritis nulla medela inuenta fuit, quia ea non egebant cum eo iure, id testamentum nullum esset ipso iure, sed ipsis exhaeredatis remedium querelae accommodatum fuit, quia tunc opus erat auxilio cum testament. valeret, iure autem praetorio cum solennitas, aut necessitas exhaeredandi recepta non esset, relinquebamur in terminis iuris positiui primaeui hac de re loquentis, quo iure quo ad primordialem quidem testamentorum validitatem vti quisque in vltima voluntate de rebus suis disponeret, ita ius erat quo ad iustitiam disponendi, licet ex post facto id testamentum, quod initio firmum erat, per contratabulas euerti posset, si liberi essent praeteriti, quia tunc suspicio erat quod essent a patre obliti, quod si expressim essent exhaeredati, quia iam cessabat illa suspicio, non dabatur contratabulas nulla distinctione habita, vtrum iuste, an temere exhaeredati essent, dummodo rite fieret exhaeredatio, quia praetor omnimodam libertatem, quae iure vetustissimo hominibus rebus de suis in vltima voluntate disponendi dabatur, coangustare noluit, non magis, quam in dispositionibus inter viuos, iuxta dict. l. sed non vsque, iuncta dict. l. verbis legis, quam libertatem restringere cum liberis praeteritis contratabulas accommodabat, non dicebatur, aut putabat, quasi tunc idem facturus esset, ac optaret ipsemet pater, si de talib. liberis meminisset, simile in l. 3. C. de inofficio. testament. simile in leg. si vnquam. C. de reuo. do. simile in leg. cum auus. ff. de conditio. & dem. & haec est verissima ratio qua exhaeredatis praetor non subueniebat, iuxta leg. non putauit, in principio (quam & ibi consultus reddidisse videtur. ff. de contratabulas, licet alias parum aptas parumque rem ipsam attingentes prodiderint in leg. posthumo nato. C. de contratabulas. Curtius iuni. Ias. Decius, post Paulum Castrensem, & alios ibi.