Modò sic iure positiuo prius præcepta fuit intestatorum successio, quàm testatorum, vt ibidem docemur, deinde testatorum quoque successio inuenta fuit, sed liberrimè, simpliciter, & generatim, nam lege cauebatur, vt vti quisque legasset, aut iussisset res suas, ita ius esset. l. verbis legis. ff. de verbo. signifi. in illo enim primæuo iure positiuo hac de re loquente, neque vlla liberorum aut parentum cura habita est, neque forma vlla disponendi, aut testandi à reliquis dispositionibus humanis distincta, ac separata introducta fuit, licet omnia isthæc postea vsu suadente humanisq́ue necessitatibus exigentibus paulatim successiuis vicibus, atque temporibus recepta fuerint, sicq́; olim varia fuerunt genera testamentorum, vt docuit Imperator Iustinianus, in principio Institut. de testamen. quibus à iure varię formę fuerant accōmodatæ, vt ibi, aliterq́ue iure ciuili, aliterq́ue iure prætorio circa testamentorum formas disserebatur, donec vtrunque ius quasi hac in re societatem coiret in vnam consonantiam, quò ad formam testamentorum iuerunt, vt in §. sed cum paulatim. Institutio. de testamen. in quam societatem, & consonantiam iuisse quò ad iustitiam disponendi, curamq́ue, & fauorem liberorum, & parentum non reperiuntur, sicq́ue licet iure ciuili illa omnimoda libertas testandi, vel in vltimis voluntatibus de rebus suis disponendi ad libitum, quæ tempore vetustissimo cōpetebat, & concedebatut, cuique vtroque iure tam ciuili, quàm prætorio, iuxta dict. l. verbis legis. non secus, quàm & tunc, & etiam vsque in hodiernum diem conceditur in dispositionibus inter viuos. leg. sed non vsque. ff. si à parente quis fu. ma. leg. penultim. ff. de pact. §. per traditionem. §. venditæ. Institution. de rerum diuisio. licet illa, inquam, omnimoda libertas, quæ iure tam ciuili, quàm prætorio cōpetebat, etiam hodie inspecto iure prætorio integra maneat quò ad primordialem testamentorum validitatem, circa iustitiam, & æquitatem disponendi, nam siue liberi, vel parentes præteriti omnino fuerint, siue exhæredati ritè, vel non ritè, siue etiam non ritè instituti, semper primordialiter, ac in sui creatione testamen. valet iure prætorio, licet ex post facto eodem quoque iure prætorio euerti possit per contratabulas bono. possessio. neque vllum Iureconsultorum responsum, vllam legem, vllámve constitutionem huic rei aduersantem reperies, verùm tamen iure ciuili ea libertas variè restricta fuit, nam primum liberi nominatim exhæredari, si instituti non forent, iubebantur, neque eis exhæredatis æquè, aut iniquè vllus recursus ad successionem paternam dabatur, vt per totum. ff. de libe. & posthum. de iure loquor ciuili, licet postea centum viri inuenissent illam in officio. testament. querelam, per quam eis subuentum fuit, vt in leg. prima. C. de petition. hæreditat. in leg. fina. C. de lib. præt. itaque de iure ciuili liberis à patre præteritis nulla medela inuenta fuit, quia ea non egebant cum eo iure, id testamentum nullum esset ipso iure, sed ipsis exhæredatis remedium querelæ accōmodatum fuit, quia tunc opus erat auxilio cùm testament. valeret, iure autem prætorio cùm solennitas, aut necessitas exhæredandi recepta non esset, relinquebamur in terminis iuris positiui primæui hac de re loquentis, quo iure quò ad primordialem quidem testamentorum validitatem vti quisque in vltima voluntate de rebus suis disponeret, ita ius erat quò ad iustitiā disponendi, licet ex post facto id testamentum, quod initio firmum erat, per contratabulas euerti posset, si liberi essent præteriti, quia tunc suspicio erat quòd essent à patre obliti, quòd si expressim essent exhæredati, quia iam cessabat illa suspicio, non dabatur contratabulas nulla distinctione habita, vtrùm iustè, an temerè exhæredati essent, dummodo ritè fieret exhæredatio, quia prætor omnimodam libertatem, quæ iure vetustissimo hominibus rebus de suis in vltima voluntate disponendi dabatur, coangustare noluit, non magis, quàm in dispositionibus inter viuos, iuxta dict. l. sed non vsque, iuncta dict. l. verbis legis, quam libertarem restringere cum liberis præteritis contratabulas accommodabat, non dicebatur, aut putabat, quasi tunc idem facturus esset, ac optaret ipsemet pater, si de talib. liberis meminisset, simile in l. 3. C. de inofficio. testament. simile in leg. si vnquam. C. de reuo. do. simile in leg. cum auus. ff. de conditio. & dem. & hæc est verissima ratio qua exhæredatis prætor non subueniebat, iuxta leg. non putauit, in principio (quam & ibi consultus reddidisse videtur. ff. de contratabulas, licet aliàs parum aptas parumq́ue rem ipsam attingentes prodiderint in leg. posthumo nato. C. de contratabulas. Curtius iuni. Ias. Decius, post Paulum Castrensem, & alios ibi.