Estque plusquam efficax ratio ad ostendendum, quod licet filiusfam. in testamento patris praeteritus fuerit, quo casu testamentum iure ciuili nullum est, valeat tamen iure praetorio inspecta sui creatione, & primordiali validitate, non secus quam si is filius esset institutus rite, aut exhaeredatus pie, aut impie, quod & suadetur alia peremptoria ratione, nam & si is filius in minima re, vel portione institutus esset, non desinebat ab initio valere testamentum de iure praetorio, nec dabatei contratabulas, aut vllum ius impugnandi testamentum de iure praetorio, & tamen non minus egebat ope, & auxilio, quam si ex toto nihil testamento esset sibi relictum, quid enim si in obolo, aut vno minimi vilissimique valoris numo honoratus esset, sicque iure ciuili subueniebatur, vt siue temere exhaeredatus esset, siue in minore portione quam legitima institutus daretur sibi querela inofficio. testamen. §. fin. Instit. de inofficio. testamen. l. cum quaeritur. C. eodem titul. & authen. nouissima, eod. l. Papinianus. §. quarta, & 5. quoniam autem quarta, & l. si non mortis, eod. titul. ff. vides ergo palam, vt praetor liberis quidem subuenire voluit, sed tantum parentibus testantibus, nam quod liberis praeteritis subuenierit, non tam ob fauorem ipsorum id fecit, quam ob fauorem parentum, ne praeter eorum mentem, & animum ad alienas successiones bona sua abirent, Praesumebant enim tunc eoque casu liberorum, vel oblitus, vel ignarus, at quo casu constat oblitum, aut ignarum non fuisse (quod accidit quando liberos exhaeredauit etiam temere, aut minus pie in minimo eos honorauit) tunc liberis praetor minime consultum curauit, maluitque omnimode libertatem parentib. conseruare, vt sic indubitatum esse debeat liberis praeteritis indistincte iure praetorio ratum esse fuisseque semper testa. primordialiter, inque sui creatione tenuisse non secus quam si instituti forent.