Estq́ue plusquam efficax ratio ad ostendendum, quod licet filiusfam. in testamento patris præteritus fuerit, quo casu testamentum iure ciuili nullum est, valeat tamen iure prætorio inspecta sui creatione, & primordiali validitate, non secus quàm si is filius esset institutus ritè, aut exhæredatus piè, aut impiè, quod & suadetur alia peremptoria ratione, nam & si is filius in minima re, vel portione institutus esset, non desinebat ab initio valere testamentum de iure prætorio, nec dabatei contratabulas, aut vllum ius impugnandi testamentum de iure prætorio, & tamen non minus egebat ope, & auxilio, quàm si ex toto nihil testamento esset sibi relictum, quid enim si in obolo, aut vno minimi vilissimiq́ue valoris numo honoratus esset, sicq́ue iure ciuili subueniebatur, vt siue temerè exhæredatus esset, siue in minore portione quam legitima institutus daretur sibi querela inofficio. testamen. §. fin. Instit. de inofficio. testamen. l. cum quæritur. C. eodem titul. & authen. nouissima, eod. l. Papinianus. §. quarta, & 5. quoniam autem quarta, & l. si non mortis, eod. titul. ff. vides ergo palam, vt prætor liberis quidem subuenire voluit, sed tantùm parentibus testantibus, nam quòd liberis præteritis subuenierit, non tam ob fauorem ipsorum id fecit, quàm ob fauorem parentum, ne præter eorũ mentem, & animum ad alienas successiones bona sua abirent, Præsumebant enim tunc eoq́ue casu liberorum, vel oblitus, vel ignarus, at quo casu cōstat oblitum, aut ignarum non fuisse (quod accidit quando liberos exhæredauit etiam temerè, aut minus piè in minimo eos honorauit) tunc liberis prætor minimè cōsultũ curauit, maluitq́; omnimode libertatẽ parentib. conseruare, vt sic indubitatum esse debeat liberis præteritis indistinctè iure prætorio ratum esse fuisseq́ue semper testa. primordialiter, inq́ue sui creatione tenuisse non secus quàm si instituti forent.