Ad idem [sect. 12] etiam non minus facit notabil. & singula. tex. in cap. 1. 12. q. 5. vbi dicit, quod si constet quod episcopus aliqua acquisiuit in episcopatu, omnia talia acquisita cedant ecclesiae, sed si dubium est, an ista bona habuit ante episcopatum, vel postea acquisiuit, probatur ibi singulariter, quod successor clerici defendetur in sua possessione quousque probabitur quod fuerunt acquisita post suam promotionem, & sic aperte probatur ibi, quod ecclesiae intentio non sit fundata super illis bonis, quae reperitur possidere praelatus tempore mortis suae. Praedictis tamen non obstantibus, in d. c. sint manifesti, disponitur contrarium. Ad idem est text. in auth. de eccles. tit. ยง. interdicimus. colla. 9. vers. in illis, vbi dicitur quod episcopus vel clericus de illis bonis duntaxat habet potestatem alienandi, & quibus voluerit personis relinquendi, quae ante episcopatum probatur eum habuisse, vnde dicit ibi Gloss. quod praesumptio est pro ecclesia, quod acquisita per praelatum post promotionem suam praesumuntur esse ipsius ecclesiae. Ad idem est tex. & Gloss. vbi idem dicitur in effectu, in authen. licentiam, de episc. & cler. Ad idem facit text. in c. 1. 12. q. 3. & in c. 1. de peculio clericorum. Ad idem tex. in c. 1. de testam. cum pluribus concordan. & ex hoc infertur, quod si clericus vel praelatus post promotionem suam aliquid emit nomine suo, ecclesia potest illud vendicare tanquam proprium, idem si nomine alieno, vt in allegato cap. 1. quoniam illa res videtur empta ex pecunia ecclesiae, addo Bald. in l. mancipia. C. si quis alter vel sibi, & Gloss. in l. vxor marito. ff. de don. inter virum, & vxorem, quae argumentatur contra miseros praelatos, qui cum aliqua emunt, faciunt in instrumentis apponi nomina suorum consanguineorum, nam ecclesia potest vendicare res sic emptas, sic si non possit emere in territorio magnas & emit, & sic apponitur in instrumento nomen famuli vel alterius, ista fraus ibi non prodest, & vide Andr. Sicu. in d. c. 1. 5. colla. Praedicta autem diximus esse specialia in ecclesia, vt res empta ex pecunia ecclesiae eius praesumptiue efficitur & non ementis, sicut dicimus in pecunia militis. leg. sicut proponis. C. de rei vend. & pupilli. l. 3. C. arbitr. tute. contrarium tamen regulariter. l. si ex ea. C. de rei vendic. l. & si de sua. C. de don. inter virum, & vxorem, cum similibus, de quo remitto ad nota. in praedictis iuribus, quia videtur alienum a materia.