Ad idem [*] etiam non minus facit notabil. & singula. tex. in cap. 1. 12. q. 5. vbi dicit, quòd si constet quòd episcopus aliqua acquisiuit in episcopatu, omnia talia acquisita cedant ecclesiæ, sed si dubium est, an ista bona habuit ante episcopatum, vel postea acquisiuit, probatur ibi singulariter, quod successor clerici defendetur in sua possessione quousq; probabitur qnod fuerunt acquisita post suā promotionem, & sic apertè probatur ibi, quod ecclesiæ intentio non sit fundata super illis bonis, quæ reperitur possidere prælatus tẽpore mortis suæ. Prædictis tamen non obstantibus, in d. c. sint manifesti, disponitur contrarium. Ad idem est text. in auth. de eccles. tit. §. interdicimus. colla. 9. vers. in illis, vbi dicitur quod episcopus vel clericus de illis bonis duntaxat habet potestatem alienandi, & quibus voluerit personis relinquendi, quæ ante episcopatum probatur eum habuisse, vnde dicit ibi Gloss. quòd præsumptio est pro ecclesia, quod acquisita per prælatum post promotionem suam præsumuntur esse ipsius ecclesiæ. Ad idem est tex. & Gloss. vbi idem dicitur in effectu, in authen. licentiam, de episc. & cler. Ad idem facit text. in c. 1. 12. q. 3. & in c. 1. de peculio clericorum. Ad idem tex. in c. 1. de testam. cum pluribus concordan. & ex hoc infertur, quòd si clericus vel prælatus post promotionem suam aliquid emit nomine suo, ecclesia potest illud vendicare tanquam proprium, idem si nomine alieno, vt in allegato cap. 1. quoniam illa res videtur empta ex pecunia ecclesiæ, addo Bald. in l. mancipia. C. si quis alter vel sibi, & Gloss. in l. vxor marito. ff. de don. inter virum, & vxorem, quæ argumentatur contra miseros prælatos, qui cum aliqua emunt, faciunt in instrumentis apponi nomina suorum consanguineorum, nam ecclesia potest vendicare res sic emptas, sic si nō possit emere in territorio magnas & emit, & sic apponitur in instrumento nomen famuli vel alterius, ista fraus ibi non prodest, & vide Andr. Sicu. in d. c. 1. 5. colla. Prædicta autem diximus esse specialia in ecclesia, vt res empta ex pecunia ecclesiæ eius præsumptiuè efficitur & non ementis, sicut dicimus in pecunia militis. leg. sicut proponis. C. de rei vend. & pupilli. l. 3. C. arbitr. tute. contrarium tamen regulariter. l. si ex ea. C. de rei vendic. l. & si de sua. C. de don. inter virum, & vxorem, cum similibus, de quo remitto ad nota. in prædictis iuribus, quia videtur alienum à materia.