Ratio autem praedictorum est, quia ex quo[sect. 13] praelatus a principio non distinguit res suas per libellum a rebus ecclesiae, sicut debebat, vt probatur in d. ca. manifesta, supra allega. praesumptio est contra ipsum, quod nullas tempore promotionis res proprias habuerit, ex quo fuit in culpa non seruando cautelam legis, vt voluit Innoc. in c. cum in officijs, de testamen. sicut in simili dicimus, quod haeres qui non seruat dispositionem legis faciendo inuentarium, praesumitur subtraxisse res haereditarias, & ideo tenetur vltra vires, quia non praesumitur soluere de suo, vt in authen. de haeredit. & Falcid. ยง. sancimus colla. 1. Ad hoc facit, quia imputandum est ei qui a principio potuit prouidere & non prouidit, de quo vide multa & elegantia iura, per Lupum in repetitione capit. per vestras, de don. inter virum & vxor. 17. & 18. col.