Ratio autem prædictorum est, quia ex quo[*] prælatus à principio non distinguit res suas per libellum à rebus ecclesiæ, sicut debebat, vt probatur in d. ca. manifesta, suprà allega. præsumptio est contra ipsum, quod nullas tempore promotionis res proprias habuerit, ex quo fuit in culpa non seruando cautelam legis, vt voluit Innoc. in c. cum in officijs, de testamen. sicut in simili dicimus, quòd hæres qui non seruat dispositionem legis faciendo inuentarium, præsumitur subtraxisse res hæreditarias, & ideo tenetur vltra vires, quia non præsumitur soluere de suo, vt in authen. de hæredit. & Falcid. §. sancimus colla. 1. Ad hoc facit, quia imputandum est ei qui à principio potuit prouidere & non prouidit, de quo vide multa & elegantia iura, per Lupum in repetitione capit. per vestras, de don. inter virum & vxor. 17. & 18. col.