Et ex praedictis infert singulariter Innocen. in d. c. cum in officijs, quod [sect. 14] si ille cui praelatus reliquit bona sua iure testamenti, ea occupat propria auctoritate, quod incidit in poenam. l. si quis in tanta. C. vnde vi, &c. si quis in tantam. 1. q. 4. nec excusatur obtentu testament. quod est singulare, & exclamat Bald. in d. authen. licentiam, de episco. & clericis. 3. colum. dicens quod vbi non appareat de tempore acquisitionis, praesumitur pro ecclesia. Item vbi non apparet cuius contemplatione, praesumitur quod contemplatione ecclesiae, & contingit hoc propter culpam praelati, quia debet quasi inuentarium facere, & segregare res suas a rebus ecclesiae, & omnia congregare cum consilio clericorum, vnde si hoc omittit, multum praesumitur contra eum, sicut contra tutorem, ita Bald. vbi supra.