Et ex prædictis infert singulariter Innocen. in d. c. cum in officijs, quòd [*] si ille cui prælatus reliquit bona sua iure testamenti, ea occupat propria auctoritate, quod incidit in pęnā. l. si quis in tanta. C. vnde vi, &c. si quis in tantam. 1. q. 4. nec excusatur obtentu testament. quod est singulare, & exclamat Bald. in d. authen. licentiam, de episco. & clericis. 3. colum. dicens quòd vbi non appareat de tempore acquisitionis, præsumitur pro ecclesia. Item vbi non apparet cuius contemplatione, præsumitur quòd contemplatione ecclesiæ, & contingit hoc propter culpam prælati, quia debet quasi inuentarium facere, & segregare res suas à rebus ecclesiæ, & omnia congregare cum cōsilio clericorum, vnde si hoc omittit, multum præsumitur contra eum, sicut contra tutorem, ita Bald. vbi suprà.