Et ad corroborationem illius dicti Innoc.[*] & huius facit tex. in c. 1. de testam. vbi est text. quod quidquid clericus habet, præsumitur ecclesiæ, nisi constet esse acquisitum ante promotionem, nam ibi quidam episcopus in suo testamẽto instituit hæredem, & post mortem episcopi eius successor petebat bona ab ipso relicta, text. ibi dicit, quidquid patuerit ipsum habere, à qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, ꝙ ipsum ante episcopatum ordinem constitit habuisse, & pondero verbum, detineri, positum in illo textu, quod donotat nudam & rudem facti detentationem, vt nota. in ca. causam, de præscriptio. ideo ibi videtur text. expressus pro illa doctrina Innocent.