Ad idem facit tex. in d. auth. licentia. versic. quodcunque ante episcopatum probatum fuit, &c. ergo in dubio praesumitur pro ecclesia, & per illum textum infert ibi Bald. quod non, vbi non apparet de tempore acquisitionis, praesumitur pro ecclesia, quia hoc contingit propter culpam ipsius non conficientis inuentarium, vnde si hoc omisit, praesumitur contra ipsum, sicut contra tutorem, argu. l. tutor qui repertorium. ff. de adim. tuto.