Pro hoc etiam facit text. in capitul. primo. versic. vt si hoc constat. 12. q. 5. nam ibi quędam mulier seu ancilla dicebat, quædam bona, quę ab ipsa petebantur, à quodam episcopo sibi relicta esse acquisita ante episcopatum illius, qui ea sibi reliquit, text. tamen ibi dicit, si hoc constat, non debent sibi auferri, & sic in casu illius text. illa ancilla possidebat, tamen Gregorius ibi requirit probari, quòd illa bona fuerint episcopi.