Ad confirmationem etiam praedictorum facit, [sect. 16] quia si mulier dicat se habuisse aliqua bona ante matrimonium, vir autem dicat quod post matrimonium sunt acquisita, mulieri incumbit probatio, Quia qui ante factum dicit probare debet. l. quoties. C. de rei vend. de quo in d. rubrica. c. per vestras. 284. coll. cum sequentibus, facit ad hoc, quia procedit istud argumentum de marito ad ecclesiam, Gloss. in d. c. significauit, fallit tamen hoc nisi mulier publice negociaretur, & ex ipsa licita negociatione quaestum faceret, nam tunc non praesumitur a viro quaesisse, cum probatur contrarium, ita tenet singulariter Bal. in l. cum oportet, in prin. de bonis quae libe. 3. col. & facit, quia in certis non est locus coniecturae & praesumptioni legis. l. continuus. ยง. cum ita. ff. de verb. obl. Fallit etiam istud de vxore, nisi poneremus de facto, quod fuisset diues, & maritus nihil habens, tunc illud quod vxor quaesiuit non deberet praesumi de bonis viri, quia nihil habebat, quia ex bonis quae non apparent aliquod lucrum proficisci non potest, & quia ex nihilo nihil fit, secundum Philoso. facit quod habetur in l. 1. ff. de contrahen. emp. Imol. singul. in c. 1. de peculio clericorum, & pro hoc Gloss. singula. in c. significauit, de dona. inter virum & vxorem, quam allegat Montalu. in l. 1. tit. 4. fori. Il. lib. 3. c. de las ganancias, admittitur tamen probatio in contratium per istum tex. singula. in c. sint manifesti, quem adhoc allegat praedictus doctor, vbi omnino videas, & vide quamplurima ad istud propositum, in repetitione d. rubricae. c. per vestras. colum. 278. versic. operatur. & colum. 181. cum sequentibus, & vide omnino in istis locis, quia inuenies multa memoria digna. Ad praedicta etiam facit quod singula. dicit Ancha. in d. ca. in officijs, scilicet quod non est facienda vis quis possideat post mortem clerici, scilicet an eius haeres vel ecclesia, sed quod ille probet res esse suas, pro quo minus facit praesumptio, ergo est dicendum, quod si praelatus tempore promotionis nihil habebat, praesumitur pro ipsa ecclesia, & debet probare haeres, licet possideat per supradicta, & per nota. in ca. 1. 2. de pecul. cleri. cuius contrarium tenet Glos. notabil. in ca. 1. 12. q. 5. quae dicit pro possessore praesumendum, plenior Gloss. in cap. 1. 12. q. 4. pro Abb. in c. 3. de pecul. clericorum. & in ca. cum esses, de testament. in repeti. Et ex praedictis infertur, quod cum appareat, talia bona sic demissa per praelatum nullo confecto inuentario esse ecclesiae, vel praesumantur ipsius ecclesiae, in qua erat beneficiatus, [sect. 17] si haeres qui institutus est in praedictis bonis post mortem ipsius instituentis apprehendit illa, sit spoliandus remedio. ca. reintegranda. 3. q. 1. vel interdicto recuperandae, cum ecclesia reperiat ipsum in suis bonis saltem praesumptione iuris, ob quam solam potest pro ipsa ecclesia fieri sententia, vt per Innoc. & Anch. in d. c. cum in officijs.