Ad confirmationem etiam prædictorum facit, [*] quia si mulier dicat se habuisse aliqua bona ante matrimonium, vir autẽ dicat quod post matrimonium sunt acquisita, mulieri incumbit probatio, Quia qui ante factum dicit probare debet. l. quoties. C. de rei vend. de quo in d. rubrica. c. per vestras. 284. coll. cũ sequentibus, facit ad hoc, quia procedit istud argumentum de marito ad ecclesiam, Gloss. in d. c. significauit, fallit tamen hoc nisi mulier publicè negociaretur, & ex ipsa licita negociatione quæstũ faceret, nam tunc nō præsumitur à viro quæsisse, cum probatur contrarium, ita tenet singulariter Bal. in l. cum oportet, in prin. de bonis quæ libe. 3. col. & facit, quia in certis non est locus coniecturæ & præsumptioni legis. l. continuus. §. cum ita. ff. de verb. obl. Fallit etiam istud de vxore, nisi poneremus de facto, quod fuisset diues, & maritus nihil habens, tunc illud quod vxor quæsiuit non deberet præsumi de bonis viri, quia nihil habebat, quia ex bonis quæ non apparent aliquod lucrum proficisci non potest, & quia ex nihilo nihil fit, secundum Philoso. facit quod habetur in l. 1. ff. de contrahen. emp. Imol. singul. in c. 1. de peculio clericorum, & pro hoc Gloss. singula. in c. significauit, de dona. inter virum & vxorem, quā allegat Montalu. in l. 1. tit. 4. fori. Il. lib. 3. c. de las ganancias, admittitur tamen probatio in contratium per istum tex. singula. in c. sint manifesti, quem adhoc allegat prædictus doctor, vbi omnino videas, & vide quàmplurima ad istud propositum, in repetitione d. rubricæ. c. per vestras. colum. 278. versic. operatur. & colum. 181. cum sequentibus, & vide omnino in istis locis, quia inuenies multa memoria digna. Ad prædicta etiam facit quod singula. dicit Ancha. in d. ca. in officijs, scilicet quòd non est facienda vis quis possideat post mortem clerici, scilicet an eius hæres vel ecclesia, sed quod ille probet res esse suas, pro quo minus facit præsumptio, ergo est dicendum, quòd si pręlatus tempore promotionis nihil habebat, præsumitur pro ipsa ecclesia, & debet probare hæres, licet possideat per supradicta, & per nota. in ca. 1. 2. de pecul. cleri. cuius contrarium tenet Glos. notabil. in ca. 1. 12. q. 5. quæ dicit pro possessore præsumendum, plenior Gloss. in cap. 1. 12. q. 4. pro Abb. in c. 3. de pecul. clericorum. & in ca. cùm esses, de testament. in repeti. Et ex prædictis infertur, quòd cùm appareat, talia bona sic demissa per prælatũ nullo confecto inuentario esse ecclesiæ, vel præsumantur ipsius ecclesię, in qua erat beneficiatus, [*] si hęres qui institutus est in prædictis bonis post mortem ipsius instituentis apprehendit illa, sit spoliandus remedio. ca. reintegranda. 3. q. 1. vel interdicto recuperādæ, cùm ecclesia reperiat ipsum in suis bonis saltem pręsumptione iuris, ob quam solam potest pro ipsa ecclesia fieri sententia, vt per Innoc. & Anch. in d. c. cum in officijs.