Facit etiam ad praedicta quod singulariter subdit Innoc. in d. c. cum in officijs. dicit enim cum in rebus ecclesiae, quae praesumuntur esse ecclesiae, retineat ecclesia ciuilem possessionem, clericus non etiam naturalem, cum non nomine suo sed ecclesiae possideat ad instar commodatarij. l. si colonus. ff. de acquir. poss. & in c. fina. ista d. causa, & q. refert Bald. ibidem singularia verba Innoc. in d. authe. licentiam, dicens esse subtilia, vnde secundum omnes non potuit clericus habere naturalem possessionem illorum bonorum, sed continuabitur per mortem ipsius ipsi ciuili possessioni, si ergo haeres occupet, videtur occupare bona possessa per ecclesiam, & ideo sunt restituenda interdicto recuperandae, vel saltem remedio dict. captu. reintegranda.