Facit etiam ad prædicta quod singulariter subdit Innoc. in d. c. cum in officijs. dicit enim cum in rebus ecclesiæ, quæ præsumuntur esse ecclesiæ, retineat ecclesia ciuilem possessionem, clericus non etiam naturalem, cùm non nomine suo sed ecclesiæ possideat ad instar cōmodatarij. l. si colonus. ff. de acquir. poss. & in c. fina. ista d. causa, & q. refert Bald. ibidem singularia verba Innoc. in d. authe. licentiam, dicens esse subtilia, vnde secundũ omnes non potuit clericus habere naturalem possessionẽ illorum bonorum, sed continuabitur per mortem ipsius ipsi ciuili possessioni, si ergo hæres occupet, videtur occupare bona possessa per ecclesiam, & ideo sunt restituenda interdicto recuperandæ, vel saltem remedio dict. captu. reintegranda.