Praedicta corroborantur etiam alio fundamento.[sect. 19] Nam clericus viuens aequiparatur vsufructuario, & habet in vita liberam administrationem, in morte autem assimilatur vsurario, qui suum facit quatenus consumpsit, & non vltra, ergo de bonis quae sic possidet tempore mortis quae sunt ecclesiae, vel dubitatur quod est idem cum praesumatur pro ecclesia testari non potest, vt notat Bald. in d. auth. licentiam, & si testamen. faciat, videtur illud facere de bonis ecclesiae, ergo oportet haeredem probare contrarium, scilicet quod fecit de bonis suis vel acquisitis intuitu personae, & si occupet possessionem propria authoritate, tenebitur vno de praedictis remedijs, scilicet interdicto recuperandae, vel remedio capitul. reintegranda.