Prędicta corroborantur etiam alio fundamento.[*] Nam clericus viuens ęquiparatur vsufructuario, & habet in vita liberam administrationem, in morte autem assimilatur vsurario, qui suum facit quatenus consumpsit, & non vltra, ergo de bonis quæ sic possidet tempore mortis quæ sunt ecclesiæ, vel dubitatur quod est idem cùm præsumatur pro ecclesia testari non potest, vt notat Bald. in d. auth. licentiam, & si testamen. faciat, videtur illud facere de bonis ecclesiæ, ergo oportet hæredem probare contrarium, scilicet quod fecit de bonis suis vel acquisitis intuitu personæ, & si occupet possessionem propria authoritate, tenebitur vno de prædictis remedijs, scilicet interdicto recuperandæ, vel remedio capitul. reintegranda.