Facit etiam talis ratio, [sect. 21] nam ex quo praelatus reperitur in possessione saltem naturali, ante mortem praesumitur possidere nomine ecclesiae, quia ad officium suum pertinet acquirere ecclesiae, vt tenet Innoc. in d. ca. cum in officijs, si igitur possidet nomine ecclesiae, non potest interuertere praedictam possessionem, immo potius illam naturalem, quam ipse habebat, continuat ipsi ciuili, quam habet ecclesia, non obstat Glo. in ca. 12. q. 5. & aliae quae dicunt praesumendum pro haerede, ex quo possidet, & sic ecclesia habet necesse probare, quia Gloss. haec dat tres intellectus, & videtur tenendus ille qui est magis fauorabilis ecclesiae, argumen. l. sunt personae. ff. de religio. & in c. fin. de re iud. & sic quod magis praesumatur pro ecclesia, licet haeres possideat, nam non obstante quod possideat, tenentur probare quod res erant praelati, cum ecclesiae intentio sit fundata, vt dictum est.[sect. 22]