Facit etiam talis ratio, [*] nam ex quo prælatus reperitur in possessione saltem naturali, ante mortem præsumitur possidere nomine ecclesiæ, quia ad officium suum pertinet acquirere ecclesiæ, vt tenet Innoc. in d. ca. cum in officijs, si igitur possidet nomine ecclesiæ, non pōt interuertere prædictā possessionẽ, immò potius illam naturalem, quam ipse habebat, continuat ipsi ciuili, quam habet ecclesia, non obstat Glo. in ca. 12. q. 5. & aliæ quæ dicunt præsumendum pro hærede, ex quo possidet, & sic ecclesia habet necesse probare, quia Gloss. hęc dat tres intellectus, & videtur tenendus ille qui est magis fauorabilis ecclesiæ, argumen. l. sunt personæ. ff. de religio. & in c. fin. de re iud. & sic quod magis præsumatur pro ecclesia, licet hæres possideat, nam non obstante quòd possideat, tenentur probare quod res erant prælati, cùm ecclesiæ intentio sit fundata, vt dictum est.[*]