Ad [sect. 23] praedicta facit etiam Glo. singul. in l. defensionis facultas, de iur. fis. libro decimo. quae dicit quod si officialis missus in prouinciam in aliquo lucratus est mille vltra officium, quod fiscus potest auferre, & quia praesumitur quaesisse de bonis fisci quantum cunque sit paratus reddere rationem, quia non potest contra fiscum, de quo per Cin. in l. penul. C. si cert. peta. & illam Gloss. dixit vnicam Bald. in l. eum oportet, de bonis quae liber. 3. colum. & eam sequitur in l. si defunctus. C. arbitr. tutel. & in l. 3. C. de don. inter virum & vxorem, & in d. auth. licentiam, & in l. 1. C. de haeredi. vel actio. vendi. & subdit ibi Bald. quod magnates optime seruant hodie illam Gloss. & eam[sect. 24] allegat pro vnica in cap. quia de praesump. verisimile quod thesaurarius principis praesumitur de thesauro emisse, sed Barto. illud non tenet, immo quod quaerit officialis, non praesumitur de bonis fisci nisi contrarium appareat. ff. de iure fis. l. 3. §. multa, & idem Sali. in leg. penul. C. si cert. pet. facit l. si defunctus. C. arbi. tute. & l. si creditores, in fi. ff. de separa. & l. circa. §. deficientium, de mu. & ho. sed Doct. in auth. de mand. princip. §. oportet. columna tertia. dicunt quod aut sunt tales officiales qui possunt negotiari, & tunc aut a subdito, & tunc ex industria sua praesumitur quaesisse, alias ex officio. l. 1. C. de cond. indeb. Alii dicunt quod aut infra prouinciam quaesiuit, & tunc aut ab subdito, & praesumitur habuisse ex administratione. d. l. defensionis, & l. quae offic. ff. de contrahen. emptio. aut a non subdito, & tunc ex industria sua praesumitur quaesisse. leg. Attilius. ff. de dona. Bald. tamen in d. anthen. licentiam, dicit quod est speciale in istis administratoribus publicis, vt contra eos praesumatur per nota. in d. l. defensionis, in versicul. sub correctione. quodque in praelato ecclesiae semper praesumitur quaesiuisse de bonis ecclesiae, nisi aliunde appareat quaesitum, vt dictis iuribus, & idem dico in vxore. d. l. etiam. C. de dona. inter virum & vxorem, & in filio familias, vt est Gloss. notab. in leg. cum oporteat, in princip. de bonis quae liber. & ibi per Cinum, & Bald. tertia col. & not. Roma. consilio 338. in alijs autem officialibus locupletatis durante officio, si est de prohibitis contrahere, praesumitur iniuste quaesiuisse. l. non licet. ff. de contrahen. emptio. l. quisquis. C. si certum petatur. si autem de permissis, si quidem non habet administrationem pecuniariam, tunc non praesumitur acquisiuisse de officio. l. praesidis. ff. si certum petatur. Idem si habet administrationem pecuniariam, si tamen reddit bonum computum, dicta l. si defunctus, secus si non reddit, & sic intelligitur Gloss. in dicta leg. defensionis, & haec omnia sunt notanda tanquam in materia singularia, & notat Bald. in dict. l. cum oporteat. 3. col. Et adde Glo. in clem. 1. de[sect. 25] haere. in versic. diminutionem, quae dicit quod dapifer & infideles seruientes deeo quod dominis datur semper decimam vel aliam cotam subtrahunt, non ergo mirum si praesumantur ditati ex bonis dominorum. Et in simili adde Bal. in l. apud antiquos, in fin. C. de furt. vbi arguit contra istos. [sect. 26] Et ad idem Gloss. singula. in authen. de exhib. reis. §. si vero etiam quaedam. colum. quinta, quae arguit contra seruientes fugientes, vt eo ipso res amissas praesumantur subtraxisse.