Ad praedicta [sect. 27] etiam facit quod singulariter dicebat Rom. cons. trecentesimo trigesimoocta. vbi concludit quod si contrahens societatem erat pauper, nec in alio officio se exercuit, nisi in illa societate, nec alias poterat apparere, vnde quaesierit multa bona quae habebat, est praesumptio quo de bonis societatis allegat capitulum primum, de pecul. clericor. & ad hoc debent & possunt omnia praedicta iura allegari.