Facit etiam ad praedicta [sect. 28] text. & quod ibi notat Dominicus in c. Abbat. ยง. sed ad hoc, de re iudi. li. 6. vbi dicitur quod tex. in dubio praesumitur acquisisse intuitu suae dignitatis, & ex hoc ampliatur capit. intellecto, de iureiur. & alia iura prohibentia alienationem eorum quae sunt regalis coronae, vt procedant etiam in acquisitis per regem in bello iusto vel alias. Hinc est quod quinta quae debetur regi de praeda est de regalibus, & non potest rex eam in perpetuum donare. 2. parti. titul. 26. l. 4. not. in repeti. capitul. per vestras. columna 206. alias 211.