Ad praedicta etiam facit [sect. 29] quod dicitur de concubina retenta in domo Amasij, quia quid acquirit, praesumitur acquisisse de bonis Amasij, vt dicit Bald. in l. 1. C. de natu. liber. argu. illius l. & in l. cum oporteat, de bonis quae liberis. 4. colum. versi. sed quaeritur nunquid, allegat ad hoc text. in l. fina. ff. de actio. & obligat. quae iudicio meo parum facit, melius facit text. in l. item legato. §. parui. ff. de legat. 3. vbi aequi paratur vxor & concubina, & non differunt nisi in dignitate, vt ibi dicitur, de quo per Barba. in c. 1. de pecul. clericorum. [sect. 30] vbi inter alia dicit quod hoc habet locum etiam in vxore adulterata, quia si aliqua acquisiuit, praesumeretur in bonam partem, quod potius acquisiuit ex bonis mariti quam aliunde, argum. text. qui est singularis, in l. miles. §. defuncto. ff. de adulterijs, vbi singul. probatur, quod [sect. 31] quandiu vxor potuit ex marito concipere, licet probetur eo tempore cum alio adulterari, fauore matrimonij praesumitur ex marito concepisse. Idem in acquisitione, & istud eleganter tenet Bald. d. l. cum oporteat. 4. col.