Praeterea ad praedicta facit bonus tex. in ca. 1. ยง. si vero, de feud. guard. in vsi. feud. [sect. 32] vbi probatur quod illa quae fiunt ab officiali, durante officio, praesumuntur fieri respectu officij. Et ideo dicit ibi eleganter Andre. de Isern. quod si Officialis emit, praesumitur emisse de bonis officij, & sic videtur ibi casus pro Gloss. in dict. l. defensionis, sed si vult probare quod emit de sua propria pecunia, bene admittitur, & talis probatio tollit sinistram suspicionem, quae est contra eum, & idem dicam in casu huius quaestionis, quia licet praesumantur quaesita intuitu ecclesiae, quae acquisiuit praelatus, non tamen ista est praesumptio iuris, & de iure, quia reciperetur probatio in contrarium, ita vult Glos. notab. in c. 1. de peculio clericorum, & hoc habeo pro indubitato.