Præterea ad prædicta facit bonus tex. in ca. 1. §. si verò, de feud. guard. in vsi. feud. [*] vbi probatur quòd illa quæ fiunt ab officiali, durante officio, præsumuntur fieri respectu officij. Et ideo dicit ibi eleganter Andre. de Isern. quòd si Officialis emit, præsumitur emisse de bonis officij, & sic videtur ibi casus pro Gloss. in dict. l. defensionis, sed si vult probare quod emit de sua propria pecunia, benè admittitur, & talis probatio tollit sinistram suspicionem, quæ est contra eum, & idem dicam in casu huius quæstionis, quia licet præsumantur quæsita intuitu ecclesiæ, quæ acquisiuit prælatus, non tamẽ ista est præsumptio iuris, & de iure, quia reciperetur probatio in contrarium, ita vult Glos. notab. in c. 1. de peculio clericorum, & hoc habeo pro indubitato.