VIdimvs de clercis, an possint testari, nunc videndum est de Episcopo. Episcopus autem, aut quilibet clericus, vel sacerdos, quod possint facere testamentum non dubitatur, vt in cap. quae in officijs, de testamen. vbi per nouissimos, & in ca. sint manifeste. 12. quaestio. 1. qua in re tria sunt videnda, Primum, bona promiscue per clericum possessa, cuius praesumantur. Secundum de quibus bonis possit testari. Vltimum an bona praelati, vel clerici distincta esse debeant a bonis ecclesiae, nam in dubio praesumuntur[sect. 1] ecclesiae, arg. dict. c. sint manifeste. Sed in contrarium, imo quod ista bona, quae habet praelatus, praesumantur acquisita ex industria sua, vel sint sua propria, & non ecclesiae, facit tex. not. in l. si defunctus. C. arb. tute. vbi est text. nota. quod acquisita per tutorem quantumcunque pauperem non praesumuntur acquisita de bonis pupilli, constat autem valere argumentum de tutoribus ad praelatum ecclesiae. c. quia contingit, de religio. domi. & in c. fin. 5. quaest. 3. & per dictam l. si defunctus. [sect. 2] dicit ibi eleganter Bald. quod quilibet praesumitur industriosus, & posse ditari, alleg. leg. cura. ยง. 2. & 3. de mune. & honor. vbi Gloss. dicit quod generaliter quilibet anhelat ad lucrum.