VIdimvs de clercis, an possint testari, nunc videndum est de Episcopo. Episcopus autem, aut quilibet clericus, vel sacerdos, quòd possint facere testamentum non dubitatur, vt in cap. quæ in officijs, de testamen. vbi per nouissimos, & in ca. sint manifestè. 12. quæstio. 1. qua in re tria sunt videnda, Primùm, bona promiscuè per clericum possessa, cuius præsumantur. Secundùm de quibus bonis possit testari. Vltimùm an bona prælati, vel clerici distincta esse debeant à bonis ecclesiæ, nam in dubio præsumuntur[*] ecclesiæ, arg. dict. c. sint manifestè. Sed in contrarium, imò quòd ista bona, quę habet pręlatus, præsumantur acquisita ex industria sua, vel sint sua propria, & non ecclesiæ, facit tex. not. in l. si defunctus. C. arb. tute. vbi est text. nota. quod acquisita per tutorem quantumcunque pauperem non præsumuntur acquisita de bonis pupilli, cōstat autem valere argumentum de tutoribus ad prælatum ecclesiæ. c. quia contingit, de religio. domi. & in c. fin. 5. quæst. 3. & per dictam l. si defunctus. [*] dicit ibi eleganter Bald. quòd quilibet præsumitur industriosus, & posse ditari, alleg. leg. cura. §. 2. & 3. de mune. & honor. vbi Gloss. dicit quòd generaliter quilibet anhelat ad lucrum.