Ad praedicta etiam facit quod dicit Baldus in allegata auth. licentiam, vbi ponit quaestionem [sect. 33] de quodam rectore hospitalis, qui tempore assumptionis nihil habet, nec in aliquo se exercuit, postea multa quaesiuit, nec aliunde poterat ostendi, an esset praesumptio, quod de bonis hospitalis quaesierit, & consuluit quod sic, pro quo facit c. 1 supra allegatum, secundum Bal. vbi supra, facit etiam, quia hospitalia gaudent eodem priuilegio quo gaudent ecclesiae. l. omnia priuilegia, de episcop. & cler. cap. requisiti. de testam. not. Ioan. Andr. in ca. 2. de restit. in integrum, & sic conclusio ista loquens in praelato locum habet in rectore hospitalis, & an habeat locum in vicario temporali, vel perpetuo, remitto ad ea quae notat Bald. in d. authen. licentiam, & Abb. post alios in d. c. 1.