Ad prædicta etiam facit quod dicit Baldus in allegata auth. licentiam, vbi ponit quæstionem [*] de quodam rectore hospitalis, qui tẽpore assumptionis nihil habet, nec in aliquo se exercuit, postea multa quæsiuit, nec aliunde poterat ostendi, an esset præsumptio, quod de bonis hospitalis quæsierit, & consuluit quòd sic, pro quo facit c. 1 suprà allegatum, secundum Bal. vbi suprà, facit etiā, quia hospitalia gaudent eodem priuilegio quo gaudent ecclesiæ. l. omnia priuilegia, de episcop. & cler. cap. requisiti. de testam. not. Ioan. Andr. in ca. 2. de restit. in integrum, & sic conclusio ista loquens in prælato locum habet in rectore hospitalis, & an habeat locum in vicario temporali, vel perpetuo, remitto ad ea quæ notat Bald. in d. authen. licentiam, & Abb. post alios in d. c. 1.