Restat autem ad contrarium respondendũ, pro cuius intelligentia videnda est distinctio quā ponit Ioan. Andr. in c. 3. de pecul. clericorum, quam etiam recitat ibi Abb. & ferè omnes, & plenius idem Abb. in repetit. c. cùm esses. 11. 12. colum. dicit enim Ioan. Andr. recitatis aliorum opinionibus, quod aut constat pręlatum habuisse tempore suæ promotionis, aut constat quod nihil habebat, aut dubitatur.[*] Primò cum dicit præsumendum pro possessore, ideo si hæres clerici est in possessione illorum bonorum, ecclesiæ incumbit onus probandi quod de reditibus ecclesiæ fuerint quæsita, & isto casu posset procedere opin. dicentis, quod possessor est in possessione defendendus, & idem videtur velle Glo. in alleg. cap. 1. 12. q. 5. & habet locum hoc casu fortè text. in allegato c. Abbatis. 12. q. 4. quem primò allegaui pro contrario.