Secundo casu cum nihil habet praelatus tempore promotionis, praesumendum est pro ecclesia. cap. 1. de testam. & hoc casu possit procedere tex. in d. cap. sint manifesti, potest tamen isto casu haeres clerici probare quod ex artificio vel aliunde intuitu personae illa bona acquisierit, sibi tamen incumbit onus probandi, cum ecclesia habeat intentionem fundatam ex praesumptione iuris communis, & sic text. ille dicens, quod ista bona praesumuntur esse ecclesiae vel intuitu ecclesiae acquisita, non inducit praesumptionem iuris & de iure, quod patet etiam per Glos. notab. in d. c. 1. de pecul. clericorum.