Secundo casu cum nihil habet prælatus tempore promotionis, præsumendum est pro ecclesia. cap. 1. de testam. & hoc casu possit procedere tex. in d. cap. sint manifesti, potest tamen isto casu hæres clerici probare quod ex artificio vel aliunde intuitu personæ illa bona acquisierit, sibi tamen incumbit onus probandi, cùm ecclesia habeat intentionem fundatam ex præsumptione iuris communis, & sic text. ille dicens, quod ista bona præsumuntur esse ecclesiæ vel intuitu ecclesiæ acquisita, non inducit præsumptionem iuris & de iure, quod patet etiam per Glos. notab. in d. c. 1. de pecul. clericorum.