Tertio casu cum dubitatur an aliquid habuit tempore promotionis, & isto casu etiam poterit procedere text. ille. ista est distin. Ioann. Andr. per quam aliqua ex praedictis iuribus videntur reducta ad concordam, fateor tamen quod Abb. & alij Moderni non tenent indistincte praedictam distinctionem, licet scribentes ante Abb. communiter eam sequuntur, sed dictis ipsis nihil puto addendum, ideo remitto ad ea quae ipse notat in dictis locis.