Specialius tamen respondendo ad prædicta contraria dico quod tex. in allegato ca. 1. 12. q. 4. procedit, quando constat quod prælatus tempore promotionis habuit patrimonium, & postea aliqua acquisiuit, [*] & dubitatur ex quibus bonis acquisiuit, quia promiscuè vtebatur patrimonio & rebus ecclesiæ, at patrimonium erat sufficiens ad acquisitionem illorum bonorum, & etiam ecclesia erat sufficiens in totum vel in partem, & tunc fit diuisio inter ecclesiam & hæredem clerici, secundum quantitatem patrimonij & rerum ecclesiæ, & iste est proprius casus illius cap. 1. quod plenius videas per Abb. in dictis locis, & ibi per Inno. & Barb. & vide Glo. notabil. in c. 2. de pec. cler. secus in casu dict. c. sint manifesti, in quo non constabat tempore promotionis aliquid habuisse.