Non obstat etiam quod supra dixi de vxore, vt praesumatur acquisisse de bonis viri, sic praelatus, cum [sect. 37] ecclesia dicatur eius vxor, quia aliud est in viro spirituali, vt est praelatus vel rector, aliud in viro carnali. Ratio diuersitatis, quia vir spiritualis & sic praelatus, vel rector censetur administrator rerum ecclesiae, non autem dominus, sed ipsa ecclesia. ca. caeterorum, de dona. secus est in viro carnali, quia ille est dominus rerum suarum, & etiam rerum vxoris datarum in dotem. l. doce ancillam. C. de rei vendi. cum simil. & sic potest dici quod vtrobique praesumitur pro eo qui est dominus, nam in viro carnali praesumitur pro eo, quia dominus est, sed in viro spirituali non praesumitur pro eo, quia non est dominus, sed ecclesia. Secundo potest dici quod licet assimiletur matrimonium carnale spirituali, non tamen semper est bona aequiparatio, & argumentatio de vna ad aliud, nam in multis differunt, vt per Ioan. Andr. in c. tuae, de sponsa. & per Gloss. in regula beneficium, de regu. iur. lib. 6. vnde non debet sumi similitudo secundum rudem & simplicem figuram, sed a radice rationis, vt voluit Ioan. And. in d. c. 1. de peculio clericorum, & ex hoc colligitur tertia sol. scilicet vt acquisita per vxorem praesumantur esse mariti, vt euitetur suspicio turpis quaestus, & vt non praesumamus in ea peccatum, nam mulieres raro se miscent negociationibus, nec illae etiam conueniunt mulieribus, cum non debeant se immiscere negotijs virorum. C. mulieres, de iudi. lib. 6. l. maritus. C. de procura. & l. alienam, eo. tit. & l. foeminae, de reg. iur. ideo illud quod praesumitur penes vxorem alicuius, praesumitur a iure quod sit de bonis viri, vt euitetur suspicio turpis quaestus. d. l. etiam, & d. l. Quintus. idem dicendum in praelato eadem ratione, nam praelatus prohibetur negotiari, vt per totum titulum ne clerici vel monachi, & plene per Gloss. 14. q. 3. in summa, ideo quod penes eum reperitur praesumi debet, quia ex iusta causa acquisiuit, & sic ex reditibus ecclesiae, cuius administrationem gerit, non autem praesumitur quod ex negociatione quaesierit, cum illa sit ei prohibita, vt dictum est, & sic deliquerit se illi miscendo, & in dubio non debet praesumi delictum. l. merito. ff. pro soc. ne ergo praesumamus in praelato peccatum negociationis, acquisita per ipsum presumuntur acquisita ex reditibus beneficij, vel bonis ecclesiae, sicut dictum est in vxore, & sic eadem ratio diligenter considerata operatur diuersam praesumptionem in dictis casibus.