Non obstat etiam quod suprà dixi de vxore, vt præsumatur acquisisse de bonis viri, sic prælatus, cũ [*] ecclesia dicatur eius vxor, quia aliud est in viro spirituali, vt est prælatus vel rector, aliud in viro carnali. Ratio diuersitatis, quia vir spiritualis & sic prælatus, vel rector censetur administrator rerũ ecclesiæ, non autem dominus, sed ipsa ecclesia. ca. cæterorum, de dona. secus est in viro carnali, quia ille est dominus rerum suarum, & etiam rerum vxoris datarum in dotem. l. doce ancillam. C. de rei vendi. cũ simil. & sic potest dici quod vtrobique præsumitur pro eo qui est dominus, nā in viro carnali præsumitur pro eo, quia dominus est, sed in viro spirituali non præsumitur pro eo, quia non est dominus, sed ecclesia. Secundò potest dici quòd licet assimiletur matrimonium carnale spirituali, non tamen semper est bona æquiparatio, & argumentatio de vna ad aliud, nam in multis differunt, vt per Ioan. Andr. in c. tuæ, de sponsa. & per Gloss. in regula beneficium, de regu. iur. lib. 6. vnde nō debet sumi similitudo secundum rudem & simplicem figuram, sed à radice rationis, vt voluit Ioan. And. in d. c. 1. de peculio clericorum, & ex hoc colligitur tertia sol. scilicet vt acquisita per vxorem præsumantur esse mariti, vt euitetur suspicio turpis quæstus, & vt non pręsumamus in ea peccatum, nam mulieres rarò se miscent negociationibus, nec illæ etiam conueniunt mulieribus, cùm non debeant se immiscere negotijs virorum. C. mulieres, de iudi. lib. 6. l. maritus. C. de procura. & l. alienā, eo. tit. & l. fœminæ, de reg. iur. ideo illud quod præsumitur penes vxorem alicuius, præsumitur à iure quòd sit de bonis viri, vt euitetur suspicio turpis quæstus. d. l. etiam, & d. l. Quintus. idem dicendum in prælato eadem ratione, nam prælatus prohibetur negotiari, vt per totum titulum ne clerici vel monachi, & plenè per Gloss. 14. q. 3. in summa, ideo quod penes eum reperitur præsumi debet, quia ex iusta causa acquisiuit, & sic ex reditibus ecclesię, cuius administrationem gerit, non autem præsumitur quòd ex negociatione quæsierit, cùm illa sit ei prohibita, vt dictum est, & sic deliquerit se illi miscendo, & in dubio non debet præsumi delictum. l. merito. ff. pro soc. ne ergo pręsumamus in prælato peccatũ negociationis, acquisita per ipsum pręsumuntur acquisita ex reditibus beneficij, vel bonis ecclesiæ, sicut dictum est in vxore, & sic eadem ratio diligenter considerata operatur diuersam præsumptionem in dictis casibus.