Secus [sect. 38] tamen dicendum est in tutore. Nam cum sibi permissa sit negociatio, vt est notum, acquisita per ipsum durante tutelari officio, praesumuntur quaesita ex sua industria & negociatione, non autem ex bonis pupilli, nam si praesumeremus ea acquisiuisse ex bonis pupilli, tunc praesumeremus in eo crimen furti, vel bona pupilli alio modo subtraxisse, & sic deliquisse, ita dicit Innocent. in dict. capit. primo. de pecul. clericorum, sed hoc non est praesumendum. dict. l. merito, & capit. fin. de praesump. & sic eadem est ratio, quare secus praesumitur in tutore quam in praelato, scilicet, ne crimen praesumatur, & sic non obstat praeallegata l. si defunctus, arbitr. tute. ita eleganter dicit Abb. in allegato cap. cum omnes, & Imo. in dict. capit. primo. & idem Bald. in leg. cum oporteat, de bonis quae libr. quarta colum. dicens quod tutor non praesumitur subtraxisse, nec tenetur reddere rationem nisi de officio suo per dictam legem, si defunctus, & bona praesumptio est in rebus dubijs eligere saniorem partem, & turpis praesumptio est euitanda, & fugienda per dictam legem Quintus, ita Baldus in dicta leg. cum oporteat. Et per istas rationes nititur ipse impugnare Gloss. in allegata leg. defensionis, de quo ibi per eum.