Secus [*] tamen dicendum est in tutore. Nā cùm sibi permissa sit negociatio, vt est notum, acquisita per ipsum durante tutelari officio, præsumuntur quæsita ex sua industria & negociatione, non autem ex bonis pupilli, nā si præsumeremus ea acquisiuisse ex bonis pupilli, tunc præsumeremus in eo crimen furti, vel bona pupilli alio modo subtraxisse, & sic deliquisse, ita dicit Innocent. in dict. capit. primo. de pecul. clericorum, sed hoc non est præsumendum. dict. l. merito, & capit. fin. de præsump. & sic eadem est ratio, quare secus præsumitur in tutore quàm in prælato, scilicet, ne crimen præsumatur, & sic non obstat præallegata l. si defunctus, arbitr. tute. ita eleganter dicit Abb. in allegato cap. cum omnes, & Imo. in dict. capit. primo. & idem Bald. in leg. cùm oporteat, de bonis quæ libr. quarta colum. dicens quod tutor non præsumitur subtraxisse, nec tenetur reddere rationem nisi de officio suo per dictam legem, si defunctus, & bona præsumptio est in rebus dubijs eligere saniorem partem, & turpis præsumptio est euitanda, & fugienda per dictam legẽ Quintus, ita Baldus in dicta leg. cùm oporteat. Et per istas rationes nititur ipse impugnare Gloss. in allegata leg. defensionis, de quo ibi per eum.