Alio etiam modo potest solui contrarium de dicta l. si defunctus, scilicet quod dicamus, aliud esse in tutore, aliud in prælato ecclesiæ, ratio diuersitatis, quia prælatus habet administrationem perpetuam, & sustentatur de bonis ecclesiæ, septuagesimasecunda distin. cap. sanctorum, & de præb. capit. cùm secundum. tutor verò habet administrationem temporalem, & sustentatur de bonis proprijs, non pupilli, & nota. per Gloss. in capit. fina. 5. quæstio. tertia. Istam solu. posuit Ioannes de Ligna. in clem. gratiæ, de rescript. & Ant. & Imo. in d. c. 1. de pecul. cler. & per Abb. in d. c. cum omnes. in repet. 13. col.