Pro cuius [sect. 3] confirmatione facit quod dicit eleganter Bald. in l. ex persona, vltima columna. C. de probatio. vbi dicit quod quando praesupponimus quandam praesentationem, verbi gratia, quando allegatur minor aetas, quia qui dicit minorem priuat tempus, siue numerum annorum, & qui dicit paupertatem priuat habitum rerum, tunc non procedit argument. a priuatione in praeterito ad priuationem in praesenti, per dict. l. si defunctus, & dictam l. cura. §. deficientium & est ratio, quia non entis nullum est fundamentum, & ideo deficit extremum a quo, quae verba sunt notanda. Ad idem facit, [sect. 4] quia quando quis emit aliquam rem habens pecuniam communem, & dubitatur ex qua pecunia emerit, in dubio praesumitur ex propria pecunia, ita dicit Bal. in l. si paternus, prima columna, in fin. C. commun. vtri. iudi. per d. l. si defunctus, & l. si ventre, in fi. de priui. credi. nec est recurrendum ad coniecturas, cuius conditionis homo fuerit artifex, vel non, quia semper praesumitur, quod sit pecunia propria, ex quo non constat quod sit communis, vel aliena. l. non vnde. C. si certum petatur. ergo sic in proposito, &c. Item facit, quia quando quis donat omnia bona sua non addendo praesentia, vel futura, valet donatio. l. omnes. §. Lucius. ff. quae in fraud. cred. & in l. 1. C. vt actio. ab haered. & contrahen. & leg. si quis argentum. §. sed & si quis. C. de donat. ratio est, & istud est quod pondero, quia poterit lucrari post donationem quod lex praesumit, & in illo lucro poterit testari, & sic non auferetur sibi libera testandi facultas, ita dicit Bart. in l. stipulatio hoc modo concepta, de verborum obligat. post medium, per d. l. si defunctus, quod optime quadrat in proposito.