Pro cuius [*] confirmatione facit quod dicit eleganter Bald. in l. ex persona, vltima columna. C. de probatio. vbi dicit quòd quando pręsupponimus quandam præsentationem, verbi gratia, quando allegatur minor ætas, quia qui dicit minorem priuat tempus, siue numerum annorum, & qui dicit paupertatem priuat habitum rerum, tunc non procedit argument. à priuatione in præterito ad priuationem in præsenti, per dict. l. si defunctus, & dictam l. cura. §. deficientium & est ratio, quia non entis nullum est fundamentum, & ideo deficit extremũ à quo, quæ verba sunt notanda. Ad idem facit, [*] quia quando quis emit aliquam rem habens pecuniam communem, & dubitatur ex qua pecunia emerit, in dubio præsumitur ex propria pecunia, ita dicit Bal. in l. si paternus, prima columna, in fin. C. commun. vtri. iudi. per d. l. si defunctus, & l. si ventre, in fi. de priui. credi. nec est recurrendum ad coniecturas, cuius conditionis homo fuerit artifex, vel non, quia semper præsumitur, quòd sit pecunia propria, ex quo non constat quòd sit communis, vel aliena. l. non vnde. C. si certum petatur. ergo sic in proposito, &c. Item facit, quia quando quis donat omnia bona sua non addendo præsentia, vel futura, valet donatio. l. omnes. §. Lucius. ff. quæ in fraud. cred. & in l. 1. C. vt actio. ab hæred. & contrahen. & leg. si quis argentum. §. sed & si quis. C. de donat. ratio est, & istud est quod pondero, quia poterit lucrari post donationem quod lex præsumit, & in illo lucro poterit testari, & sic nō auferetur sibi libera testandi facultas, ita dicit Bart. in l. stipulatio hoc modo concepta, de verborum obligat. post medium, per d. l. si defunctus, quod optimè quadrat in proposito.