Vel aliter, & tertio non obstat dict. l. si defunctus, quia loquitur in tutore, & nulla est aequiparatio inter tutores & praelatos, nec valida argumentatio de tutore ad praelatum, vt vult Gloss. singularis in dict. capit. fina. 5. quaestio. tertia. Immo dicamus quod regulariter non aequiparentur, quanquam in quibus assimilentur, vt in praedicta Gloss. ideo ex ijs pluribus faciamus regulam, iuxta notata per Gloss. singularem in leg. Iulianus. ยง. primo. ff. de actionibus empt. quae dicit [sect. 39] quod quando plures leges tractantes eandem materiam reperiuntur contrariae, in hoc dubio ex pluralitate casuum est regula constituenda, & alij erunt casus excepti, cum ergo iste casus sic non reperiatur exceptus, scilic. quod in modo acquisitionis praelatus aequiparetur tutori, ergo remanet sub regula, iuxta Glo. notab. in rubr. de reg. iur. dicentem quod potior est causa illius pro quo facit regula, & in dubio istud est regulare, & debemus ei inhaerere sicut Bononienses, &c. vt dicit Glos. in l. omnis definitio. ff. de reg. iur. & istam solutionem ad d. l. si defunctus, nemo tangit, & credo eam verissimam, sed pro solu. est praestantior, secundum Docto. in dictis locis, scilicet Abb. in repet. c. cum omnes, & Imol. in d. c. 3. de pecul. cleric. & pro ea facit, [sect. 40] quia praelatus tenetur bona ecclesiae augmentare, vt est tex. singul. in c. quicunque. 12. q. 4. [sect. 41] Ideo dixit Gloss. reputata singula. iuncto tex. in ca. sacerdotes, eadem causa & q. quod si praelatus potuit aliquid acquirere ecclesiae, & neglexit, tenetur de suo proprio patrimonio satisfacere ecclesiae, si dicimus quod si per negligentiam passus est rem ecclesiae praescribi, tenetur de suo patrimonio satisfacere ecclesiae. Gloss. singula. in capit. placuit. el 2. 16. q. 3. & etiam his casibus tenebitur eius haeres,[sect. 42] vt probat tex. sing. in c. ex partium, de pigno. & ibi per Abb. & Imo.