Vel aliter, & tertiò non obstat dict. l. si defunctus, quia loquitur in tutore, & nulla est æquiparatio inter tutores & prælatos, nec valida argumentatio de tutore ad prælatum, vt vult Gloss. singularis in dict. capit. fina. 5. quæstio. tertia. Immò dicamus quod regulariter non æquiparentur, quanquam in quibus assimilentur, vt in prædicta Gloss. ideo ex ijs pluribus faciamus regulam, iuxta notata per Gloss. singularem in leg. Iulianus. §. primo. ff. de actionibus empt. quæ dicit [*] quòd quando plures leges tractantes eandem materiam reperiuntur contrariæ, in hoc dubio ex pluralitate casuum est regula constituenda, & alij erunt casus excepti, cũ ergo iste casus sic non reperiatur exceptus, scilic. quod in modo acquisitionis prælatꝰ æquiparetur tutori, ergo remanet sub regula, iuxta Glo. notab. in rubr. de reg. iur. dicentem quod potior est causa illius pro quo facit regula, & in dubio istud est regulare, & debemus ei inhærere sicut Bononienses, &c. vt dicit Glos. in l. omnis definitio. ff. de reg. iur. & istam solutionem ad d. l. si defunctus, nemo tangit, & credo eam verissimam, sed pro solu. est præstantior, secundum Docto. in dictis locis, scilicet Abb. in repet. c. cum omnes, & Imol. in d. c. 3. de pecul. cleric. & pro ea facit, [*] quia prælatus tenetur bona ecclesiæ augmentare, vt est tex. singul. in c. quicunq;. 12. q. 4. [*] Ideo dixit Gloss. reputata singula. iuncto tex. in ca. sacerdotes, eadem causa & q. quòd si prælatus potuit aliquid acquirere ecclesiæ, & neglexit, tenetur de suo proprio patrimonio satisfacere ecclesiæ, si dicimus quòd si per negligentiam passus est rem ecclesiæ præscribi, tenetur de suo patrimonio satisfacere ecclesiæ. Gloss. singula. in capit. placuit. el 2. 16. q. 3. & etiam his casibus tenebitur eius hæres,[*] vt probat tex. sing. in c. ex partium, de pigno. & ibi per Abb. & Imo.