Hinc est quod quemadmodum praelatus alienans iam quaesita per ecclesiam debet administratione priuari. c. monemus. 12. q. 2. & c. si quis, de rebus eccl. l. iubemus, de sacros. eccl. ita & si fraudat ecclesiam in acquirendo, vt quia iam acquisita ex reditibus ecclesiae appropriat sibi vel alteri, tex. est notab. de hoc in c. 2. de pec. cler. si igitur tenetur augmentare & acquirere ecclesiae, nimirum si acquisita per eum praesumantur acquisita ex reditibus ecclesiae, & actus in dubio videtur geri secundum iuris dispositionem. l. si duo. ff. de acq. haered. & vbi reperitur factum, vel acquisitum, praesumitur factum per illum qui illud facere tenebatur. l. secunda. C. de cib. pou. praest. cum similibus.